Quam quaestionem ipse Virgilius perspicue definivit, cum cecinit
Tu regere imperio populos, Romane, mementoHae tibi erunt artes, pacisque imponere mores,
Parcere subiectis, et debellare superbos.
Sed iam ad scientias, atque ad humaniora studia. Quae, procul dubio (oportet fatear) a Graecis derivavimus, verum tam scite atque eleganter excoluimus et tam bene moribus nostris aptavimus ut aequales, plerumque, Graecis, aliquando etiam maiores habeamur. Nam, si de solutae orationis felicitate ambigatur, omissis Caesare, Sallustio, Livio aliisque latinum nomen exornantibus, satis erit si Iullianae victoriae testem evocem Graecum illum, qui dum Cicero Graece, inter Graecos, concionaretur, lacrymis perfusus ait: non ne satis adhuc devicti sumus nisi, post bellicam amissam gloriam, eloquentiae honos nobis eripiatur.
Si de poësi? et Homerum cum Virgilio conferamus, videbimus idem Virgilium apud Romanos, quamvis contraria ratione; quod Homerus, apud Graecos decus obtinuisse. Etenim id, quod Homerus longa serie verborum naturalem progressum imitantium aperit; ut sensim, per gradus suos, mentem nostram disponat, omnesque illhinc contrarias expellat imagines; Virgilius, non minus suae gloriae, quam Romanae frugalitati studens, unico pressoque sensu, ploene concipit, ac splendide pandit. Igitur Virgilius, minore temporis impendio, idem quod Homerus assequitur: ideoque Homeri eloquium nivibus comparare possumus, quae paulatim ac sine strepitu decidentes, aliquo temporis spacio, omnia reptent atque occupant.
| |
Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano 1954
pagine 1548 |
|
|
Virgilius Romane Graecis Graecis Caesare Sallustio Livio Iullianae Graecum Cicero Graece Graecos Homerum Virgilio Virgilium Romanos Homerus Graecos Homerus Virgilius Romanae Virgilius Homerus Homeri
|