Pagina (113/1548)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Maii [1 Maggio] MDCCXXXIV.
     
      Suas nudiusquartus, Mossi ornatissime, literas eo gratiores accepimus, quo minus in praesentia expetendas. Studium tuum, ex illis, erga Leopoldum fratrem: se nostri memorem: nostramque tuis in rebus, quam petis operam, quanti feceris (eam scilicet non ex re, sed ex opinione aestimans) abunde comperimus. Prima exigit epistulae pars gratum a nobis animum. Excitat altera amorem nostrum. Postrema dolorem et verecundiam. Et iure (fateor) perfrictae frontis homo videri possim, nisi me saltem pudeat tibi omnia quae promisisti cumulabissime praestanti, nihil hucusque reddidisse. Te nihilominus omni me penitus culpa caruisse facile vincam; dummodo non successus, sed voluntas culpae tribuatur. Nullus enim non iniqus arbiter hominem condemnaverit, qui ut fidem aliquando liberet suam, non opperiri modo, verum etiam opportunitates antecapere pro virili parte properaverit. Ut caussas aperiam, quae me tamdiu ab incepto distinuerint longa rerum series et memoratur ingratissima repetenda foret. Sed non hic locus. Paucis expediar: fratrem tibi meum indico: novisti hominem: quid a me pietas erga illum et necessitudo postularit; omnibus patet: scis eum mihi onere esse: eumdemque ocio et inopia torpescentem, miserrime aetatem agere ipsemet vides. Coetera ferte considera.
      Quod vos tenitet visam haec rabies quae Europam extemplo incessit universam publicam aptius catamitatem, quam vestram dixeritis. Idem undique armorum strepitus innocuos agitat populos: Eadem ubique formido iamdiu bellorum insolentes exercet animos: Et nobis omnia fortasse graviora quam coeteris.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano
1954 pagine 1548

   





Mossi Leopoldum Europam Eadem