Ducatum quoque Apulie tibi ab eodem collatum et insuper principatum Capuanum integre nihilominus nostri favoris robore communimus, tibique concedimus. Et ut ad amorem atque obsequium B. Petri apostolorum principis, et nostrum ac successorum nostrorum vehementius adstringaris, haec ipsa, idest regnum Siciliae, ducatum Apuliae, et principatum Capuae, heredibuis tuis qui nobis et successoribus nostris, nisi per nos et successores nostros remanserit, ligium homagium fecerint, et fidelitatem, quam tu iurasti, iuraverint, tempore videlicet competenti et loco non suspecto, sed tuto nobis et ipsi, atque salubri, duximus concedenda, eosque super his quae concessa sunt, Deo propitio, manutenebimus. Quod super eos forte remanserit, iidem heredes tui nihilominus teneant, quod tenebant sine diminutione; censum autem sicut statutum est, idest sexcentorum schifatorum, a te tuisque heredibus nobis nostrisque successoribus singulis annis reddatur, nisi forte impedimentum nihilominus persolvetur. Tua ergo, fili carissime, interest ita te erga honorem, atque servitium matris tuae sanctae romanae ecclesiae devotum et humilem exibere, ita temetipsum in ejus opportunitatibus exercere, ut te tam devoto et glorioso filio sedes apostolica gaudeat, et in ejus amore quiescat. Si qua sive ecclesiastica, secularisve potentia huic nostrae concessioni temere contrarie tentaverit, donec praesumptionem suam satisfactione coerceat, indignationem Dei omnipotentis, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et quousque resipuerit, anathematis sententia percellatur.
| |
Apulie Capuanum Petri Siciliae Apuliae Capuae Deo Petri Pauli
|