Incipit Missa - Cum autem ad communicandum ventum fuerit, dicat sacerdos homini, cui crimen imponitur - Si autem tacuerit, communicet cum sacerdos dicendo, Corpus domini nostri Jesu Christi sit tibi hodie ad comprobationem - Expleta missa, vadat sacerdos ad locum, ubi faciendum est judicium, et benedicat aquam. In primis cantet septem psalmos speciales cum letania. Postea dicat hanc orationem. - Conjuratio aquae - Postquam conjurata fuerit aqua, expolietur vestimentis homo, et osculetur evangelium sanctum, et crucem Christi, et aspergatur super eum aqua ipsa benedicta, vel de ipsa detur ei bibere - Conjuratio hominis - Et si adhuc perseverat, tunc mittat eum sacerdos in aquam dicens. Deprecamur te, Domine Jesu Christe, fac signum tale, ut si culpabilis est homo iste, nullatenus recipiatur ab hac aqua: hoc, Domine Jesu Christe, fac ad laudem et gloriam et invocationem nominis tui, ut cognoscant omnes, quia tu es dominus noster, qui cum patre et spiritu sancto vivis. Iudicium aquae ferventis. In primis interrogandus est homo, cui crimen imponitur, et missa celebranda est eo ordine sicut supra. In primis cantentur septem psalmi speciales cum letania. Postea oratio haec dicenda est - Post haec ponat manum in aqua ipsa ferventi, et abstracta, si statim judicium manifestum non fuerit, involvatur ipsa manus in panno mundo, et sigilletur ex cera sigillo episcopi aut archidiaconi. Post haec per triduum jejunet, pergens loca sanctorum orationis gratia, auxilium de Deo postulando. Sicque post triduum revertatur ubi ei fuerat imperatum; et amoto sigillo episcopi, inspiciatur manus cum brachio; et si sanus inventus fuerit, agant gratias Deo: si autem culpabilis, non interficiatur, sicut dominus per prophetam dicit, nolo mortem peccatoris etc. sed talis ei injungatur poenitentia, ut sustinere valeat, et in desperationem non cadat.
| |
Missa Corpus Jesu Christi Christi Domine Jesu Christe Domine Jesu Christe Deo Deo
|