Judicium ferri calidi. Agatur in primis interrogatio, et missa sicut supra. Post haec benedictio ignis - Postea cantentur septem psalmi speciales cum letania. Postea orationes - Post haec supponens manun, accipiat ferrum, portans illud passus tres in nomine Trinitatis. Deinde involvatur manus ejus panno, et sigilletur ut supra. Judicium panis et casei. Ad caseum benedicendum sicut supra - Conjuratio hominis - Tunc si non respuerit, ponat in os ejus sacerdos panem et caseum, dicendo hanc orationem - Quod si panem et caseum deglutierit, salvus erit: si autem deglutire non poterit, veluti reus judicabitur, non tamen ad mortem, sed ad poenitentiam, quia Dominus non
vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
XXIII.
Dicti villani reddunt curiae annuatim ad mensuram generalem frumenti salmas decem et octo et tertiam, estimatas auri tarenos quinque pro qualibet salma frumenti, et de ordeo auri tarenos duos, et dimidium pro qualibet salma, qui sunt in summa tareni centum, triginta octo et grana quatuor. - Item sunt ex dictis villanis personae decem habentes boves, qui reddunt curiae annuatim cum pariclis et personis eorum tempore seminandi dietas decem, estimatas tamen grana septem minus tertia pro qualibet dieta, qui sunt ad idem pondus tareni tres et tertia. Ceteri autem villani reddunt curiae annuatim pro angaria dietas trecentas viginti novem, videlicet in seminando, zappuliando, maisando et aptando vineas, estimatas ana dietas decem pro tareno uno, qui sunt ad idem pondus tareni auri triginta duo, et grana decem et octo; et tempore metendi reddant dicti villani dietas sexaginta unam estimatas ana dietas quatuor pro tareno 1, qui sunt ad idem pondus tareni 14 et grana 5. Item reddunt annuatim gallinas 14 estimatas tarenos auri 2 et gr.
| |
Trinitatis Dominus
|