Nos igitur Fridericus secundus Divina favente clementia Romanorum imperator, semper Augustus, Jerusalem et Siciliae rex, memores conditionis humanae, quam semper comitatur innata fragilitas, dum vitae nobis instaret terminus, loquelae et memoriae in nobis integritate vigente, aegri corpore, sani mente, sic animae nostrae consulendum providimus, sic de imperio, et regnis nostris duximus disponendum, ut rebus humanis assumpti vivere videamur; et filiis nostris, quibus nos Divina clementia fecundavit, quos praesenti dispositione nostra, sub poena benedictionis nostrae, volumus esse contentos, indignatione sublata, omnis materia scandali sopiatur. Statuimus itaque Corradum Romanorum in regem electum dilectum filium nostrum, nobis haeredem in imperio et omnibus aliis emptitiis et quoquomodo acquisitis, et specialiter in regno nostro Siciliae. Quem si decedere contigerit sine liberis, ei succedat Henricus filius noster, quo defuncto sine liberis succedat ei Manfredus filius noster. Corrado autem manente in Alemannia, vel alibi extra regnum, statuimus praedictum Manfredum Balium dicti Corradi in Italia, et specialiter in regno Siciliae, dantes ei plenariam potestatem omnia faciendi, quae persona nostrae facere posset, si viveremus; videlicet in concedendis terris, castris, villis, parentelis, dignitatibus, beneficiis et omnibus aliis, juxta dispositionem suam, praeter antiqua demania regni Siciliae: et quod Corradus et Henricus praedicti filii nostri, et eorum haeredes omnia, quae ipse fecerit, firma et rata teneant et observent.
| |
Fridericus Divina Romanorum Augustus Jerusalem Siciliae Divina Corradum Romanorum Siciliae Henricus Manfredus Alemannia Manfredum Balium Corradi Italia Siciliae Siciliae Corradus Henricus
|