Pagina (1285/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Item concedimus et confirmamus dicto Manfredo filio nostro principatum Taranti, videlicet a porta Roseti usque ad ortum fluminis Brandani, cum comitatibus Montis Caveosi, Tricarici et Gravinae, prout comitatus ipse praetenditur a maritima Terrae Bari, usque Pallinianum, cum terris omnibus a Palliniano per totam maritimam usque ad dictam portam Roseti, scilicet civitatibus, castris et villis intra contentis, cum omnibus justiciis, pertinentiis et rationibus omnibus, tam ipsius principatus quam Comitatum praedictorum. Concedimus etiam eidem civitatem Montis Santangeli cum toto honore suo, cum omnibus eidem honori pertinentibus scilicet, quae de Demanio in Demanium, et quae de servitio in servitium. Concedimus etiam, et confirmamus eidem quidquid in imperio est a nostra majestate concessum. Ita tamen quod praedicta omnia a praefato Corrado teneat, ac etiam recognoscat, cui Manfredo judicavimus pro expensis decem mille uncias auri.
      Item statuimus ut Henricus filius noster habeat regnum Arelatense, vel regnum Jerosolymitanum, quorum alterum dictus Corradus praefatum Henricum habere voluerit: cui Henrico judicamus centum mille unciarum auri pro expensis.
      Item statuimus ut centum millia unciarum auri expendantur pro salute animae nostrae in subsidium Terrae Sanctae, secundum ordinationem dicti Corradi et aliorum nobilium crucesignatorum.
      Item statuimus ut omnia bona militiae Domus, Templi, quae curia nostra tenet, restituantur eidem; ea scilicet quae de jure deberet habere.
      Item statuimus ut omnibus ecclesiis, et Domibus religiosis restituantur jura eorum, et gaudeant solita libertate.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Manfredo Taranti Roseti Brandani Montis Caveosi Tricarici Gravinae Terrae Bari Pallinianum Palliniano Roseti Comitatum Montis Santangeli Demanio Demanium Corrado Manfredo Henricus Arelatense Jerosolymitanum Corradus Henricum Henrico Terrae Sanctae Corradi Domus Templi Domibus