Pagina (1286/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Item statuimus ut homines regni nostri Siciliae sint liberi, et excepti ab omnibus generalibus collectis, sicut consueverunt esse tempore regis Guillelmi Secundi Consobrini nostri.
      Item statuimus quod comites, barones, et milites et alii feudatarii nostri regni gaudeant juribus suis et rationibus omnibus, quae consueverunt habere tempore Regis Guillelmi in collectis et aliis.
      Item statuimus ut ecclesiae Luceriae, et Sorae, et si quae aliae lesae sunt per officiales nostros, reficiantur et restituantur.
      Item statuimus ut tota massaria nostra, quam habemus apud Sanctum Nicolaum de Aufido, et omnes proventus ipsius, deputentur ad reparationem et costructionem pontis ibi constructi vel costruendi.
      Item statuimus ut omnes captivi in carcere nostro detenti liberentur, praeter illos de Regno, qui capti sunt ex proditionis nota.
      Item statuimus quod praefatus Manfredus filius noster omnibus benemeritis de familia nostra provideat vice nostra in Terris, Castris, et Villis, salvo Demanio Regni nostri Siciliae, et quod Corradus et Henricus praedicti filii nostri, et haeredes eorum, ratum et firmun habeant quidquid idem Manfredus super hoc duxerit faciendum.
      Item volumus et mandamus quod nullus de proditoribus Regni in aliquo tempore reverti audeat in Regnum, nec aliqui de eorum genere succedere possint: imo haeredes nostri teneantur vindictam de eis sumere.
      Item statuimus quod Mercatoribus creditoribus nostris debita solvantur.
      Item statuimus ut sacrosanctae Romanae ecclesiae Matri nostrae restituantur omnia sua, salvis in omnibus et per omnia jure et honore Imperii haeredum nostrorum, et aliorum fidelium nostrorum, si ipsa ecclesia restituat jura Imperii.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Siciliae Guillelmi Secundi Consobrini Regis Guillelmi Luceriae Sorae Sanctum Nicolaum Aufido Regno Manfredus Terris Castris Villis Demanio Regni Siciliae Corradus Henricus Manfredus Regni Regnum Mercatoribus Romanae Matri Imperii Imperii