Pagina (1287/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Item statuimus ut, si de praesenti infirmitate nos mori contigerit, in majori ecclesia Panormi, in qua divi Imperatoris Henrici, et divae Imperatricis Costantiae parentum nostrorum memoriae recolendae tumulata sunt corpora, corpus nostrum debeat sepeliri. Cui ecclesiae dimittimus uncias auri quingentas pro salute animarum dictorum parentum nostrorum, et nostrae, per manus Berardi venerabilis Panormitani Archiepiscopi, familiaris et fidelis nostri, in reparatione ipsius ecclesiae erogandas.
      Praedicta autem omnia, quae acta sunt in praesenta dicti Archiepiscopi, Bertoldi Marchionis de Bemburgio dilecti consanguinei et familiaris nostri, Riccardi Comitis Casertani dilecti generi nostri, Petri Ruffi de Calabria Maniscaliae nostrae Magistri, Ricardi de Montenigro Magnae Curiae nostrae Magistri Justitiarii, Magistri Joannis de Ydronto, Fulconis Ruffi, Magistri Joannis de Procida, Magistri Roberti de Panormo Imperii, et Regni Siciliae, et Magnae Curiae nostrae Judicis, et Magistri Nicolai de Brundusio publici Tabellionis Imperii, et Regni Siciliae, et Curie nostrae Notarii nostrorum fidelium: quos praesenti dispositioni nostrae mandavimus interesse per praedictum Corradum filium et haeredem nostrum et alios successive, sub poena benedictionis nostrae tenaciter volumus observari, alioquin haereditate nostra non gaudeant. Id autem fidelibus omnibus nostris praesentibus, et futuris, sub sacramento fidelitatis, quo nobis et haeredibus nostris tenentur, injungimus ut praedieta omnia illibata teneant, et observent.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Panormi Imperatoris Henrici Imperatricis Costantiae Berardi Panormitani Archiepiscopi Archiepiscopi Bertoldi Marchionis Bemburgio Riccardi Comitis Casertani Petri Ruffi Calabria Maniscaliae Magistri Ricardi Montenigro Magnae Curiae Magistri Justitiarii Magistri Joannis Ydronto Fulconis Ruffi Magistri Joannis Procida Magistri Roberti Panormo Imperii Regni Siciliae Magnae Curiae Judicis Magistri Nicolai Brundusio Tabellionis Imperii Regni Siciliae Curie Notarii Corradum