Pagina (1292/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ciò è lontano dal mostrare una elezione popolare ridotta in un atto solenne e legale.
      XXX.
      Martio in Viterbo. De imperiali mandato facto per Magistrum Petrum de Vinea scripsit G. de Cusentia. Roggerio de Amic. Justitiario Siciliae ultra flumen salsum. Ex occupationibus nostris modicum temporis subtractione laudabili subtrahentes, ecce quod id haereditarium nostrum Siciliae, quod inter caeteras regiones ditioni nostrae subjectas delectabilius nobis, et praecipuum reputamus, gressibus festinatis accedimus, ut regnum et regnicolas ilariter videamus. Cum igitur apud Fogiam in festo Palmarum primo venturo colloquium indixerimus generale ubi de fidelibus nostris aliquos ex singulis regni partibus volumus habere presentes, fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus in praedicto termino personaliter nostro cospectui te praesentes, ducturus tecum duos nuntios de unaquaque civitate, et unum de unoquoque castro jurisdictionis tuae, quae demanio nostro tenentur ad praesens, praeter civitates illas, quibus de mittendis earum nuntiis litteras mittimus speciales, quas eis facias assignari... Similes G. de Anglone Justitiario Siciliae citra flumen salsum. Similes G. Montefusculo Justitiario Calabriae. Similes Tholomeo de Castellina Justitiario Vallis Cratis et terrae Jordanae. Regestum ann. 1239 et 1240.
      XXXI.
      Martio in Viterbo. De imperiali mandato facto per Magistrum Petrum de Vinea scripsit G. de Cusentia. Bajulis, judicibus, et universo populo Panormi. Ex occupationibus nostris (segue come a n. XXX). Fidelitati vestrae praecipiendo mandamus quatenus in termino supradicto, sicut gratiam nostram diligitis, duos nuntios vestros ad nostram presentiam destinetis, qui pro parte vestrum omnium serenitatem vultus nostri prospiciant, et nostram vobis referant voluntatem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Viterbo Magistrum Petrum Vinea Cusentia Amic Siciliae Siciliae Fogiam Palmarum Anglone Justitiario Siciliae Montefusculo Justitiario Calabriae Tholomeo Castellina Justitiario Vallis Cratis Jordanae Viterbo Magistrum Petrum Vinea Cusentia Panormi