Pagina (1329/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Jam enim facta es in opprobrium vicinis tuis, derisum et contemptum his, qui in circuitu ejus sunt, barbaris et Christi fidelium inimicis. Jam humiliati sunt velut Joseph in compedibus pedes tui et tamquam serva es pravis Ismaelitis viliter venumdata. Jam gentes tibi improperant: ubi est Deus tuus? et cur ultra expectas, et per patientiam vilis efficeris non solum hostibus, sed et Creatori? quid durius, quidve miserius plebs israelitica sustulit temporibus Pharaonis, quam quod draco iste magnus fecit, qui seducit universum orbem, et se in hortum B. Petri et electam ecclesiae vineam intulit his diebus? Hic est enim Satan solutus a vinculis, qui post mille ducentos annos conglutiens omnia, vitam aufert praesentium et gloriam futurorum. Quid igitur tibi profuit redemptio piissimi redemptoris, piissimi Salvatoris, si tunc eruta de fauce diaboli, nunc in escam dragonis magni et Ætiopum populi, devenisti. Heu miseri! quam vano fuimus errore decepti, nos et ecclesia mater nostra. Sicut enim Lucifer discutiens tenebras in suo ortu clarus apparet, et rutilans, sic istius adventum in nostrum opinabamur prodire lumen et gloriam caelitus inspiratam, dicentes intra nos: Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus tibi venit mansuetus, qui omnem a te tribulationem auferet, omnemque tibi molestiam extirpabit. Hic est Angelus cujus ingresum piscina desiderat cordis tui, ut sanet omnes languores tuos, qui te oleo letitiae prae particibus tuis unget. Hic est Cherubin, qui portas tibi aperiet paradisi, et Raphael, qui te tamquam unicum Thobiae filium a mortis laqueo praeservabit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Christi Joseph Ismaelitis Deus Creatori Pharaonis Petri Satan Salvatoris Lucifer Noli Sion Angelus Cherubin Raphael Thobiae