O infelix opinio et spes fallax! Hic revera est Nero saevissimus, qui Dei apostolos trucidavit, et in matrix necem crudeliter exarsit. Hic est ignis aeterni judicii aequaliter omnia dissipans et velut securis posita ad radicem. Proh dolor! quem pastorem credidimus, est verissime lupus rapax, et quem agnum putavimus mansuetum leonem ferocissimum experimur. Heu! Quid nostram sic fascinavit, prudentiam et vires nostri animi enervavit, ut gentes, quae ebrietati deserviunt, jugum nobis imponerent servitutis? Certe patientia ingens fecit: Si igitur patientia est virtutum omnium condimentum? cur nobis bonorum omnium attulit detrimentum? Sunt ne ista principis et pastoris, ut quos debet regere, pascere et fovere, destruat, dissipet et evertat? Vehementi tamen admiratione miramur dominam nostram et magnam apostolicam matrem ecclesiam feritatem hujus principis et nequitiam sub silentio transmittere? quomodo tanti ardoris fumus potuit latere in vicinia, cui de ultimis terrae finibus facta singula patefiunt? Sic autem jam humiliatus est in pulvere venter noster, quod jam dicere possumus et debemus; beatae steriles, quae non pariunt, et beata ubera, quae non lactant; et in laudem prorumpere Michaelis, quod non restat aliud dicere, nisi, Deus in adjutorium meum intende. Cum igitur divina potius quam umana inspiratione compulsi libertatis antiquae beneficium resumere intendamus, serpentibus omnibus, quae ad nostra pendebant ubera, penitus amputatis et aspidum auribus oppressis, hortamur vos, fratres carissimi, ne in vanum gratiam Dei vos recipere contingat.
| |
Nero Michaelis Deus
|