Pagina (1331/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ecce namque tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis vestrae. Nam milvus et hirundo visitationis suae tempus, testante domino, cognoverunt. Surge itaque surge, illuminare, civitas generosa, et noctis caliginem procul pelle. Jam enim a Domino tibi dicitur: Tolle grabatum tuum et ambula, cum sana facta sis. Quae sedebas in tenebris et in umbra mortis viliter tabescebas, leva in circuitu oculos tuos, et contemplare caelum et novam gloriam libertati. Non te decipiat falsus error, et simulata bonitas persuadeat tyrannorum, quae falsis blanditiis tuis intendit intentionibus obviare, dum virus eorum vires resumere valeat, quia nunc aquis divinae gratiae est sopitum. Sed attende, et considera, quod minus tyrannica pravitas exercuit in subjectis Chisticolis quam in rebellibus saracenis. Melius est igitur nos mori viriliter in conflictu, quam gentis nostrae mala conspicere et sub servitute tyrannica viliter deperire. Heu miseri! dum in laude divina diebus sacri jejunii, passionis et resurrectionis Dominicae petebamus ecclesiam, protinus ministri scelerum venientes nos inde convitiose trahebant et ducentes ad carcerem cum clamore dicebant: Solvite, solvite, Paterini. Nulla dies quantumcumque celebris propter hoc poterat divinis obsequiis deputari, nec feriae, quae ad laudem Dei fuerant per catholicos principes introductae, locum habebant apud tyrannicam potestatem. Eramus enim tamquam oves errantes et animae sine fide. Nunc igitur clamemus in coelum et miserebitur nostri Deus omnipotens, qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum, ut sit nobis turris fortitudinis a facie inimici, et gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae ipsius dextera comprimantur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Domino Tolle Chisticolis Dominicae Solvite Paterini Deus