Pagina (1334/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Videat ergo vester oculus scientiae defaecatae et judicet vestra directionis virga judicii, et super ultiones tantorum scelerum vestrae manna dulcedinis conspergatur. Quae sequuntur autem de istius capite pravitatis, quod peractis tribus lustris et medio in nos exercuit tyrannicam tempestatem, sanctis vestris auribus non sordeant, nec vilescant. Quamquam enim vos natione Gallicum agnoscamus, et alicujus scintilla doloris contra nos interdum minarum et caedis mugitum erumpat, sicut humana tentatio vos, ut alios homines, apprehendit, tamen in corde vestro sancto pectori stabilito arca foederis sic defertur, quod quantumcumque vos patriae naturalis amor alliciat, ad dextram vel ad sinistram amore vel odio penitus non declinet; maxime cum vobis pateat luculenter, quam sit durum contra stimulum calcitrare. Nam si primus Pharao desaevit in pueros Israeliticae nationis et in luto et paleis afflixit populum Hebraeorum, erant haec eis possibilia, licet dura: secundus autem ad impossibilia obligabat populum Siculorum, cum impossibilium obligatio per leges supervacua judicetur, quoniam de salma tritici et hordei data per regios massarios violenter agricolis certam expetebat in areis supradictorum victualium quantitatem, de centenario ovium determinatum agnorum numerum, et agnarum, et certum pondus casei et butiri, pro qualibet sue praeterea certum porcellorum numerum annuatim. Nec est reticendum insuper de gallinis, pro quarum qualibet certos pullos et ova, aut pro ipsis pecuniam determinatam, pro quolibet apum alveario, cum sint ferinae naturae, mell


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Gallicum Pharao Israeliticae Hebraeorum Siculorum