is et cerae certam exigens quantitatem. O fastus vitanda lues! O protervi cordis insania, quae non cogitabat algores hyemis, brumaeque pruinas, caloris flammas, extingui gelu atque aredine segetes posse! Numquam cogitabat, quod posset deficere faecunditas autunnalis et vernalis amaenitas ordine temporum perturbato posset cursum mutare solitum, et flores et herbas non producere consuetas. Numquid natura Siculorum subdebatur imperio, ut ad ipsorum votum terra fructus temporaneos exhiberet? Numquid ad eorum nutum oves, sues, apes, simulque gallinae poterant fecundari? Aliud praeterea pestilentiae genus invenerat, auro ebrius ut alter Cresus, ut nullus evaderet, qui non sui morbi contagioso contagio tangeretur, cujus conctatus horribilis horrendae paupertatis aegritudinem afferebat, quoniam divitibus invitis faciebat dari officia sccretiae, mediocribus vero bajulationes, dohanas, certasque cabellas modicas, a quibus non secundum cursum temporis, quo officiales fungebantur officiis, officiorum introitus expetebat, scd secundum ratam anni VII Indictionis proximo praeteritae in quo praedicti proventus abundantius valuerunt: quidquid autem deerat de quantitate praedicta, de officialium facultatibus exigebat. Quid magistri forestarum impietatis in Siculis exercerent? Si quidem per aliquem aliqua fera bestia caperetur, quae jure gentium et naturali ratione statim, quod capiatur, conceditur occupanti, sicut gloriosorum principum asserunt sanctiones, gravissima ab ipsis passi rerum personarumque dispendia vix sufficiunt enarrare.
| |
Siculorum Cresus VII Indictionis Siculis
|