Nec est sub silentio contegenda nefanda malignitas pincernarum, qui sub praetextu unius vegetis de Falerno, quae spatio magni temporis suorum dominorum poterat usque ad nauseam insatiabiles satiare voragines, omnes cives et cauponarios affligebant, universarum cauponarum videlicet vegetes sigillantes, sub certa insuper poena inhibentes eisdem, ne praedictas vegetes tangere quolibet modo attentarent, quas pro praefatis dominis volebant penitus conservari: cujus nequitiae molem sustinere tabernarii non valentes vegetes proprias pecunia redimebant. Illud idem ministri sceleris de supellectilibus pauperum faciebant, a quibus post habilitatem suorum corporum iniquorum, turbato juris ordine, ut ipsa patroni supellectilia redderent, danarios expetebant. His taliter prosequutis epistolaris sermo videtur extensus; sed conceptum sermonem tenere quis potuit? Non commisit talia Pharao rex Egipti, et tamen post primogenitorum omnium necem in mari rubro currus ejus et equites in mari et in aquis vehementibus sunt submersi. Absit quod de Nabucodonosor talia recitet Historia Danielis; sed per solam mentis elatam levitatem a consortio hominum est ejectus, inducens ferinam effigiem, et septem super ipsum tempora sunt mutata, ut in ipsorum curriculo temporum se cognosceret celsiorem. Et quid Baltassar ei in regno successor commiserit, nisi quod cum vasis sacratis sibi jusserit et suis propinari, nam legitur, et statim manus in pariete scribentis apparuit, quae appensum et minus habentem, atque ideo ab ipso descripsit regnum esse divisum.
| |
Falerno Pharao Egipti Nabucodonosor Historia Danielis Baltassar
|