Numquid, Domine, manum Domini esse abbreviatam dicemus? immo extensa profusior ad iniquorum scelera mordacius ulciscenda. Igitur cum nihil in terra legitur fieri sine causa, sicut bene novit vester conspicuus intellectus, scripturarum diligentior indagator, privare nos vestra misericordia non debetis. Scitis enim, quod illico post stragem sceleris ministrorum, celitus destinatam, B. Petri vexillum levavimus, Sanctam Romanam ecclesiam invocavimus pro tutrice. Sed quia nos indignos B. Petri protectione et vestra reputastis, ille, qui adstat desuper infallibilis speculator, cui cura est aequalis de omnibus tam majoribus, quam pusillis, sicut lectio divina testatur, alterum Petrum loco Petri affectuosius invocatum ex insperato in praesidium nostrorum voluit cum paucis comitibus destinare, quod non vacat a mysterio, si historiam Gedeonis placebit diligentius perscrutari. Anticipet ergo nos, Domine benigne, vestra clementia, qua tenemini sequi vestigia opulentissimi largitoris, nec amplius contra nos vestrae zelus irae desaeviat, quoniam nunquam Deus vasis irae per nos reddidisset interitum, nisi detestabile reperirentur commisisse delictum.
Gregor. ivi, pag 153.
XLIII.
Carolus Dei gratia Jerusalem, et Siciliae Rex, Ducatus Apuliae, et Principatus Capuae, Andegaviae, Provinciae, Folcarcherii Comes, Petro Filio quondam illustris viri regis Aragonum.
Si de sanae menti consideratione, librata lance justitiae, tuum apprehendisses consilium, et si non ad fatuam animadversionem mentis denuo derilasses, profecto tuas rapidas manus more violentis praedonis ad regnum nostrum Siciliae, quod cum multis bellorum angustiis, et sanguinis effusione, et nostro proprio sanguine ab occupantium detentione retraximus, matre jubente et suadente Ecclesia, nulla honoris, et lucri affectione protractus, aliquatenus convertisses; sed veracissime intuemur, quod tuum est infatuatum consilium, dum tui rapacem dextram fuisti conatus extendere, ut capta praeda, raptisque spoliis exultares.
| |
Domine Domini Petri Sanctam Romanam Petri Petrum Petri Gedeonis Domine Deus Jerusalem Siciliae Rex Ducatus Apuliae Principatus Capuae Andegaviae Provinciae Folcarcherii Comes Petro Filio Aragonum Siciliae Ecclesia
|