Pagina (1338/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Non considerasti, tu improbe, nostrae matris Ecclesiae insuperabilem excellentiam, quae cunctis habet nationibus imperare, et cui totus orbis terrarum, et omnes obediunt creaturae, haec est, in qua dominus Deus fixit totius Chistianae fidei fundamentum. Haec est, quam pontus, aethera colunt, praedicant et adorant, et tenentur ei omnes,qui sub sole sunt, reddere tributaria debita, et praestare obsequia capitibus inclinatis. Non considerasti celsitudinis nostrae potentiam, quae altitudinem collium reducit ad plana, montium cacumina declina ad infima, superborum elata cornua destruit et confundit, prava in directa convertit, et aspera in vias planas deducit. Et ne longaeva petantur exempla, considera, demens, considera ad quid quondam Manfridi principis Tarentinorum, filii olim Friderici Romanorum Imp., soceri tui, devenerit ingeniosa potentia, dum in campo Beneventano contra nos praelium attentasset. Ubi est ejus insuperabilis dignitas? ubi divitiarum opulenta faecunditas? ubi solationum et locorum amaena jocunditas? Haec omnia cum suo regno et principatu, et suo toto dominio unus dies maestus sustulit, et subjecit, dum ausus fuit in campo belligero contra nostram potentiam apparere. Animadverte, insane, ad quid quondam Conradini tui affinis devenerit elata superbia? quomodo suus numerosus exercitus nostro marte prostratus est, et quomodo praedio translatus in praedam, patibulum recto judicio invenisset, ac crudelissimi spiculatoris glaudio passus fuisset supplicium dirae mortis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Ecclesiae Deus Chistianae Manfridi Tarentinorum Friderici Romanorum Imp Beneventano Conradini