Pagina (1339/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Haec omnia te debuissent terrere, insipiens; dicis enim in corde tuo: non est Deus; corruptus et abominabilis factus es gentibus, dum in talibus matrem offendis Ecclesiam, hostem te praeparas ceteris christianis, sputum misisti in caelum, ipsum in faciem tuam cadet. Omnis enim, qui se ultra sui statum extendit, superbo spiritu ad alta ascendit, ruinae detrimentum attingit; stultum namque, et fatuum esse dignoscitur aliquem contra majorem, cui par esse non potest, contendere, et debilem inermem insurgere contra fortem; nam ei sua tenuitas tristes pariter eventus parat, et talium vita semper prosperis successibus caruit. Quare tibi tenore praesentium praecipiendo mandamus, quatenus contestim, lectis nostrarum literarum apicibus, a regno nostro Siciliae cum tua gente propera discedas, et numquam reversus ab eo te totaliter debeas absentare; alioquin nostra victoriosa lilia tam per mare quam per terras sic hostiliter, sic potenter contra te et tuos complices dirigemus, quod Deo dante, cujus res agitur, de te tuaque gente et de proditoribus regni nostri Siciliae ac aliis tales exterminium faciemus, sic quod vae illis erit, qui ad vasa non poterunt habere recursum, qui se non poterint a potentia nostri magnifici exercitus absentare. Datum, etc.
      Gregor. ivi, pag. 149.
      XLIV.
      Petrus Dei gratia Aragonum, et Siciliae Rex, Carolo Andegaviae, Provinciae, et Folcalcherii Comiti etc.
      De magna tui cordis arrogantia superba manavit epistola, quae in singulis suis partibus terribilibus coruscationibus visa ei ignes evomere, fulguris sagittas emittere, et atroces minas cervicibus eructare.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Deus Ecclesiam Siciliae Deo Siciliae Aragonum Siciliae Rex Carolo Andegaviae Provinciae Folcalcherii Comiti