Pagina (1340/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cujus epistolae intellecto et considerato tenore, de nullius statera justitiae ejus manabant loquelae, sed omni humilitate vacuae procellosas ampullas, et minarum grandines expergebant; sed considerare debueras, quod nec leporinam imitemur naturam, nec pertimeamus minas verborum tuorum, frondibus arboris leviores, nec meticulosarum ranarum mores persequimur, quae quovis sono pusillo fugiunt se securas stagnorum suorum latebris receptantes. Cito enim vero experimento recognoscere poteris, si nostros pedes convertemus in fugam, et si latebrosa receptacula requiremus. O quantae occisionis strage primo terra madescet! o quanti sanguinis aspersione mare tingetur! Nam ipsius procellae liquido tinctae cruoris liquore perempta corpora peregrina ad litora trasportabunt. Sed nunc si more bellorum Aragonenses in aliquo offendentur, cum sine strage utriusque partis bella non possint procedere, speramus tamen in Deo, in quo totum nostrum cogitatum et ancoram spei nostrae jactavimus, quod sic docebit manus nostras ad praelium, et digitos nostros fortificabit ad bellum, quod ingemiscet ac dolebit Gallica natio de diro exterminio suae gentis. Tristis erit Provincia, et sicut Rachel lugebit de occisione filiorum suorum, dum non videbit eos sua sabbata venerari. Insons Apulus et Calaber ingemiscent et Latinis, atque Grecis sonis in organum miserae lamentationis erumpent. Tune dicetur a singulis: Beatae steriles, quae non conceperunt et beatae mammae, quae nullum filium lactaverunt. Inflatus etiam tenor epistolae tuae praefatae Regis Manfredi soceri nostri nobilem potentiam fuisse tuo marte praeclusam, nec non et Regis Conradi Secundi nostris affinis floridam adolescentiam gladio tuo protervo, et iniquo judicio fuisse destructam, non sine tui elactione spiritus te jactabat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Aragonenses Deo Gallica Provincia Rachel Apulus Calaber Latinis Grecis Beatae Regis Manfredi Regis Conradi Secundi