Sed non consideras, impie, quod unde credis acquirere gloriam, inde infamiae tibi nota assurgit et periculum reservatur. Sanguis enim ipsorum vociferatur super terram; justae lacrymae miserendae matris Regis Conradi ascendentes ad aethera jam coeli pulsavere tribunal et effusae ante conspectum Summi Judicis, et Regis Aeterni meruerunt exauditionem attingere. Ipse enim sanguinem justum vindicat, et ulciscitur interemptos filios innocentum: si vero tu regem juvenem adolescentem et agnum sine macula, regni sui jura recuperare volentem, raptum a te, et ad occisionem deductum, tua falsa et feroci sententia condemnatum turpitcr occidisti; credis tam facinorosum scelus sine poena transire, et peccatum transcendere sic enorme? O nephas! quantum tuus furor a rationis tramite deviavit, dum regem captum ad necis excidium tradidisti! O scelus nefandum! Quis unquam princeps captum principem trucidavit? Nonne ille magnanimus Alexander Porum Lindorum Regem captum in bello non occidit, sed potius conservavit?
Et ne longe exempla petamus, nonne tu et magnificus rex Franciae frater tuus capti a Saracenorum Soldano, misericordiam implorantes, fuistis ab eo misericordiam consecuti? Tu vero Nerone Neronior et crudelior Sarracenis, innocentem Agnum in tuo reclusum carcere mortis judicio subjecisti; propter quae destruat te Deus, quod tam nefanda praesumpsisti subvertendo Regum, Ducumque clementiam in severitatem et parcendi genus in severae ultionis mortem impie pervertendo.
Viri enim sanguinum et dolosi suos dies dimidiare non poterunt, ac regna diu non stabunt, quae benigna clementia non conservat.
| |
Regis Conradi Summi Judicis Regis Aeterni Alexander Porum Lindorum Regem Franciae Saracenorum Soldano Nerone Neronior Sarracenis Agnum Deus Regum Ducumque
|