Considera, proterve, considera quantam affictionem miseris regnicolis intulisti. Nam non contentus eras indebitarum collectarum ipsos gravare oneribus, sed subtiles vias et occasiones tinctas colore mendacii invenire conatus es, per quas ipsos pro rebus reos faceres et ab eis tamquam a barbaris aurum subtiliter extorqueres, et quos purae fidei tenebat integritas, mendaciorum maculabas infamia, ut ipsos a divitiis spoliares; demum indifferenter omnes proditorum nomine maculabas; ut eorum substantiam tu insatiabilis usurarius usurpares, et post hoc eis insontibus dirae necis supplicium inferres. Unum tamen nefandum, et cunctis nationibus odiosum ab horrida Gallicorum gente non absque Dei judicio fuit commissum, quod prava gens tua Galica lectum miserorumn regnicolarum non sine magna, et eorum gravi injura violabat, et dum provindicandis eorum injuriis et puniendis hujusmodis sceleris patratoribus, ad te nitebantur recurrere, aditus negabatur eisdem. Tu vero tamquam surdus et non audiens, non intendere voces calamitosorum clamantium simulabas, et sic audacia sceleris crescebat et pullulabat undique licentia tam nefandi sceleris patratorum. Haec et alia innumerabilia scelera de summo cardine Deus ultionum respiciens, tuum ut veraciter credimus, dissipabit dominium, tuam superbam potentiam deponet de sede et nostram humilitatem dignabitur exaltare. Nam semper Deus in justas iras ultore percutit gladio, nec virgam peccatorum super sortem justorum diu stare permittit, ne justi extendant ad impia manus suas.
| |
Gallicorum Galica Deus Deus
|