Pagina (1346/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Porro dilectos filios nobilem virum Manfridum dictum Lanceam, et judicem Rogerium de Geremia nuncios tuos benigne et affectuose recepimus intuitu destinantis, et tam quae nobis ex parte tua proponere voluerunt, quam que continebantur in literis per eosdem nobis transmissis attente audivimus, et intelleximus diligenter, pro ut ipsi, quos de multae discretionis industria et sollicitudinis ac vigilationis studio commendamus, tibi referre poterunt oraculo vivae vocis. Quia vero super negotio, de quo agitur, quodque potissime insidet cordi nostro, tecum personaliter habere colloquium affectamus, sperantes in eo, a quo bona cuncta procedunt, quod exinde optati fructus et uberes producentur, ecce dilectum filium magistrum Bernardum de Camerino, cappellanum nostrum, latorem praesentium, virum utique providum et discretum, ac nobis et fratribus nostris meritis suae probitatis acceptum, propter hoc ad te specialiter destinamus, qui te super hoc de nostrae intentionis proposito plenius informabit. Nostrae autem voluntatis existit, quod in tuo, quem accelerari desideramus, adventu, Johannem de Procida, Rogerium de Lauria, et nuncios supradictos, ac nonnullos etiam probos viros de Siciliae partibus oriundos ac plenum et sufficiens mandatum habentes ad omnia et singula, quae negotium ipsum contingere dignoscuntur, tecum habere non omittas; ut illis praesentibus in praedicto negotio utilius et efficacius, favente Domino, procedatur. Ceterum literas de securo conductu tibi per cappellanum dirigimus memoratum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Manfridum Lanceam Rogerium Geremia Bernardum Camerino Johannem Procida Rogerium Lauria Siciliae Domino