Datum Laterani tertio calendas martii pontificatus nostri anno I. Quae data fuit 27 februarii XI. Indict. anno Domini MCCXCV.
In Gregor. Bibl. scrip. Arag. Tom. II, pag. 163.
XLVI.
Illustri domino infanti Friderico etc. eorum Domino: bajulus et judices, et universi homines civitatis Panormi devoti sui seipsos ad pedes cum recommendatione, spiritum assumere, si placuerit, consilii melioris, quam quem apostolicae sedis apices assumendum eidem noviter descripserant.
Celsitudinis vestrae literas universitas nostra cum debita reverentia et honore suscepit, per quas claruit universis, quod vestrae intentionis et propositi sit in urbem ad apostolicae sedis praesentiam se conferre pro his, quae ad honorem spectant illustrissimi regis nostri, et vestrae magnificentiae procurandis, nec minus pro bono statu nostrae universitatis, ac omnium Siculorum. Interclusam quidem in eisdem literis recepimus formam literarum, quas vobis summus pontifex per suae sedis legatum ad vos noviter destinatum transmisit, per quas celsitudini vestrae persuasum invenimus ab apostolica sede praedicta, ut vos, quem ab invio, ut dicit, intendit ad viam reducere devotionis et rectitudinis, cum ad hoc eumdem summum pontificem moveat caritas, quam erga personam inclytam quondam divae memoriae regis Petri genitoris vestri, et erga quondam regem Alfonsum germanum vestrum gessisse se asserit, antequam ad summi sacerdotii gradum fuisset promotus, ad ejus praesentiam una cum quibusdam nobilibus in eisdem literis nominatis, et aliis de Siciliae partibus oriundis, pro habendo secum colloquio personaliter conferatis.
| |
Laterani Quae Domini MCCXCV Gregor Friderico Domino Panormi Siculorum Petri Alfonsum Siciliae
|