Pagina (1348/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Hiis vero receptis, ac intellectis eisdem litteris, et pensatis iis, quae praefatae sedis apostolicae literae continebant, quam sit sedula, quamque vigil existat ipsius romani cura pontificis, ut valeat intercipere machinationibus, contra quos armorum usus attribuit, et per quos potentia obpugnata prolapsa est, universi nostrum et singuli, dubitantes, ne dolus praevaleret, et ne forte, romanorum sagacitas excellentiam vestram, quod absit, hostibus, quam gerunt affectionem, et de vobis ac devotis vestris ultionem eis exhibendam contraderent: turbati pariter et diutius contristati de hujusmodi celsitudinis vestrae proposito posteriori consilio, per universitatis vestrae syndicos, et ambassatores, quos ad hoc tamquam fide dignos, et sufficientes elegimus, et quibus merito tantae causae pondus injungi potuit, videlicet Nicolaum de Mayda, judicem Petrum de Philippo, et judicem Philippum de Carastono concives nostros dilectos, quae inferius vobis scribemus, ac vestrae magnitudinis memoriae reducenda providimus, et supplicandum postremo duximus, ut his examinatis, et perquisito, cur talia sedes apostolica petat, et si ea compleri per magnificentiam vestram expediat, nec aliud, quam laqueum, et venenum diu machinata gignere valeat. Annuat celsitudo vestra, quod devotio devotorum cupit, et totis inhiationibus expetit, occurres, contra insidias in rectorem suum non modicis vigiliis hostium ordinatas. Quanta quidem affectione hic summus pontifex, aliique ministri romanae ecclesiae, ubi regni sui Siciliae dominum sumendum de jure gentium duxit, et ejus gubernacula Divino procul dubio nutu recepit, eundem genitorem vestrum tractaverunt, celsitudinem vestram non latet.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Nicolaum Mayda Petrum Philippo Philippum Carastono Siciliae Divino