Pagina (1351/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Justam enim, immo justitiae causam fovemus; et certamen licitum. Saepe quidem vestram, et nos nostram referentes ad Deum, hostes vero venerunt ad nos in multitudine contumaci, et superba, ut disperderent nos, et uxores nostras, et filios nostros, et nos etiam spoliarent. Nos vero pugnavimus pro animabus nostris, et ipse Dominus Dominorum contrivit eos ante faciem nostram miraculose. Quippe dominium ministrorum romanae ecclesiae ac nostrum adversus hostes egisse omnibus patuit inhabitantibus terram, ut unus fugaret mille, et duo fugarent decem millia. Non itaque contra Deum pugnatis, sed ob justam, et licitam defentionem honoris Domini regis, et vestri, et protectionem gentium vobis cum omni spe et fiducia commissarum. Quare universi nos et singuli Celsitudini vestrae procumbentes ad pedes, suppliciter exoramus, quatenus recordantes, quod commissa sit vobis nostra gubernatio et protectio, quas libenter nos sumsisse fatemur, et magnitudo vestra nobis, in quibus poscemus, recommendata extiterit per Dominum Regem nostrum, in his regimento, ac gubernationibus maneatis, quae vobis committenda de nobis, et e converso providit salubriter regia Celsitudo: pensantes, quod discessus vester aliorumque nobilium de regno Siciliae non posset aliud, quam mala plurima generare; et etiam quae Celsitudini vestrae super praemissis ambassatores praedicti pro parte nostra retulerint viva voce, credere dignemini, et efficaciter exaudire, si placet. Nos autem pro vestrae Celsitudinis honore offerimus vobis nos, et nostra omnia ad vestrae beneplacita et mandata.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Deum Dominus Dominorum Deum Domini Celsitudini Dominum Regem Celsitudo Siciliae Celsitudini Celsitudinis