Nos igitur in virtute altissimi confidentes, qui fuit auctor et principium status et negotii Siculorum, ad precum nobilium, et syndicorum instantiam, petitionibus suis benigne praestitimus voluntatis assensum, immensae devotionis ac fidei constantia, quam inviolabiliter, apud eos huc usque invenimus, nobis rationabiliter et misericorditer suggerente, ut ad defensionem et conservationem ipsorum personam nostram et singula, quae habemus intrepide et liberaliter exponamus, et speramus in eo, qui huic principio salubriora media clementia sua concessit, in manu nostra continuabit in melius finem negotii, et tempora erunt Siculis omnibus sub nostro dominio et protectione tranquilla. Considerato etenim, quod ex quo praedicto Domino fratri nostro placuit juri et dominio dicti regni cedere, et de predictorum nobilium, et syndicorum unanimi voluntate processit, nos in eorum Dominum eligere et habere, unde dicti Domini fratris nostri locum et vicem amodo nos tenemus, et provisum extitit de consilio sapientum quo praescripto titulo nostrae literae dirigantur, et quod bannitores et praecones in singulis terris et locis nostri dominii quotiens banna publicare contigerit, dicant, et banniant: Audite bannum et mandatum illustris domini nostri Friderici; et publicis instrumentis deinceps conficiendis in eadem terra Paternionis, videlicet in principio instrumentorum Notarius publicus verbis istis utatur videlicet; Dominante inclyto domino nostro domino Friderico, illustris regis Aragonum, et Siciliae clarae memoriae filio, dominii ejus anno primo feliciter amen.
| |
Siculorum Siculis Domino Dominum Domini Audite Friderici Paternionis Notarius Dominante Friderico Aragonum Siciliae
|