Quae omnia in praedicta terra Paternionis observetis et faciatis inviolabiliter observari. Nuperrime autem certo certius nostra didicit Celsitudo, quod die sabbati XXIX die mensis octobris proxime praeteriti praesentis IX indictionis, praedictus dominus rex apud villam Bertram de partibus Cataloniae Siculorum nunciis finale responsum hujusmodi dedit, quod insulam Siciliae in tractatu dictae pacis romanae ecclesiae, et dicto principi Carolo dimisit et cessit renuncians juri, quod in ea habebat, ut superius est expressum. Qui Siculorum nuncii immensa doloris acerbitate propterea contristati, coram multitudine copiosa baronum, militum et aliorum nobilium partium earundem, fuerunt legitime et solemniter protestati, quod ex quo praedictus dominus rex ipsos deseruerat, ut praefertur, quod ipsi nomine et pro parte omnium Siculorum, et ipsi Siculi se eximebant a suo dominio, et omnimoda potestate et quod erant, et reputabant se legitime absolutos et penitus liberatos ab omni sacramento, fidelitate, promissione, et homagio, quibus ipsi eidem regi tamquam Domino hactenus tenebantur; quod de cetero libere possunt, et debent eis providere de Domino et rege juxta eorum arbitrium. Voluntatem quorum et protestationem praedictus dominus rex legitimam reputando, coram praedictis nobilibus voluntarie acceptavit. De quibus protestatione et acceptatione ad aeternam rei memoriam et Siculorum cautelam praedicti nuncii fecerunt sibi fieri legitima publica documenta. Eodem die a praedicto rege memorati nuncii recesserunt, quos in eorum recessu praefatus dominus rex rogavit, ut ipsi deberent dominam reginam carissimam matrem suam, et dominam Yolandam sororem ejus recommendare Siculis carius quam valerent, dicendo nunciis memoratis.
| |
Paternionis Celsitudo Bertram Cataloniae Siculorum Siciliae Carolo Siculorum Siculorum Siculi Domino Domino Siculorum Yolandam Siculis
|