De domino Friderico aliquatenus non rogamus, quia ipse cum miles sit, quod debeat agere non ignorat, et vos quod oporteat facere bene scitis. Et sequenti die Dominico penultimo ejusdem mensis per archiepiscopum..... ecclesiae romanae legatum, tunc ibidem praesentem, interdictum, quo dicta terra dicti regis erat supposita, fuit penitus relaxatum. Et eodem die praedictus dominus rex ibidem colloquium celebrans, omnibus publicavit se insulam Siciliae dimisisse totaliter, ut superius est expressum. Subsequenti autem die lunae ultimo mensis ejusdem praedictus rex ad quondam terram vocatam Figeriae, distantem a praedicta villa Bertra per milliaria duo, se personaliter contulit, ubi princeps Carolus cum filia sua domina Blanca ejusdem regis praestolabatur adventum, qui princeps memoratam filiam suam eidem regi tradidit in istanti, et praedictus dominus rex statim immediate restituit dicto principi filios suos, et alios omnes obsides, quos suo detinebat carceri mancipatos, memorato rege cum dicta domina Blanca ad praedictam villam Bertram die eodem redeunte. Subsequenti vero die martis primo novembris ibidem praefatus dominus rex eamdem dominam Blancam duxit, celebratis nuptiis, in uxorem. Et quia supradicti comites, barones, nobiles, et syndici ipsi consultius providerunt, quod vocatis et coadunatis syndicis omnium terrarum, et locorum totius insulae apud civitatem Cathaniae XV mensis januarii proximo venturi hujus IX indictionis debemus ibidem generale colloquium celebrare et a syndicis supradictis nomine et pro parte omnium terrarum, et locorum ipsorum fidelitatis, et homagii consueta recipere sacramenta, nosque eis sacramento firmabibus inviolabiliter observare ea quae ipsis pro bono, et pacifico statu regni Siciliae in ipso colloquio promittemus die statuto, in quo regni Siciliae diadema feliciter assumemus, quo circa devotioni vestrae mandamus, quatenus statim praesentibus receptis, syndicos vestros et de melioribus et nobilioribus, sapientibus, ditioribus, et suficientioribus vestrum numero sex eligere studeatis, quos electos cum decreto electionis et approbationis ipsorum, ac vestrum omnium super praemissis, et aliis plenaria auctoritate suffultos, ad nos apud eamdem civitate Cathaniae pro causa praedicta infallibiliter in praescripto termino destinetis.
| |
Friderico Dominico Siciliae Figeriae Bertra Carolus Blanca Blanca Bertram Blancam Cathaniae XV Siciliae Siciliae Cathaniae
|