Pagina (1358/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et quia bellorum et guerrarum requirit status, et qualitas conflictus, hinc inde fieri, et quandoque uni parti, et quandoque alteri concedi et dari victoriam, et sit notorium est, nec minus ipsa rei veritas, et publica fama testatur, quod de praedictis hostibus multipiples, majores, ac diversas victorias terra marique nobis concessit Altissimus, et in eo firmiter credimus, et pro certo speramus, nedum praedictam insulam, et fideles nostros a praedictis hostibus viriliter et potenter defendere, verum etiam, resumti et collectis hinc inde viribus et fortitudine, hostium ipsorum cladem et excidium procurare: fidelitatem vestram hortamur, requirimus et nihilominus expresse praecipimus quatinus occasione captionis praedictarum galearum corda vestrae devotionis et fidei non vereantur, nec dubitent: sed consideratis victoriis, quibus Omnipotentis dextra nobis dotavit, et dotabit in melius, spiritum totius confortationis et vigoris erga dominium, et fidem nostram assumatis; et circa diligentem salubrem et tutam custodiam, fortificationem, et defentionem praedictae civitatis sic die noctuque ferventer, inviolabiliter, et efficaciter intendatis, quod civitas ipsa a praedictorum hostium studiis, machinationibus, et insultibus et potenter et salubriter custodiatur, et defendatur illaesa; et affectus operum vos commendabiles nostro conspectui merito repraesentet; unde vos sic donis et gratiis ampliare et gerere pollicemur, quod tot et tantis servitiis insudasse gaudebitis, et ceteri alii ad similia, et majora promptius et animosius inducentur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Altissimus Omnipotentis