Pagina (1360/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ex hac igitur victoria, quam nobis est Dominus dignatus concedere, nobiscum largitori bonorum omnium gratias referentes, gratuite iteratis plausibus exultetis, firmam spem, et fiduciam habentes in eo, qui processus et actus nostros favorabili protectione prosequitur, quo de aliis nostris hostibus existentibus in Sicilia debitam ac speratam victoriam continuatis successibus consequamur. Et quia galeae hostium eorumdem semiarmatae sunt in insulis Trapani, et per modicas ex galeis nostris facile poterunt expugnari fidelitate vestrae firmiter et expresse mandamus, quatenus incontinenti receptis praesentibus omnni mora sublata, galeas, quas in civitate ipsa mandavimus armari, per commune, et omnem alium modum, per quem celerius fieri poterit, armetis instanter, et cum eis, et aliis galeis Januensium existentibus in nostris servitiis, quorum est admiratus nobilis Ægidius Auriae dilectus amicus, et devotus noster, cui exinde scribimus, ad espugnationem, et captionem praedictarum galearum hostium procedatis, ut eis, auctore Domino, superatis, felicia felicibus, et gaudia gaudiis cumulentur. Datum Trapani primo decembris XIII indictionis regni nostri anno IV.
      Ivi, tom. II, pag. 178.
      LI.
      Fridericus Dei gratia rex etc.
      Antiquae legis servatur edictum, novi testamenti institutio exercetur, et christianae fidei roboratur auctoritas, dum pax mundo praestatur, quam Omnipotentem Christum Summi Patris Filium post gloriosam Ascensionem suam constat ejus Apostolis reliquisse, in quo gloria in excelsis Deo extollitur discordantium voluntates ad conformitatem status debiti reducuntur, cessant caedes gentium, alta guerrarum vitantur discrimina, et totius jubilationis, et laetitiae nascitur incrementum; propter quod scire vos volumus, quod vicesimo nono praesentis mensis Augusti infra Saceam, et Calatabilloctam inter Nos, nec non magnificos et spectabiles Dominum Carolum illustris regis Francorum filium, Alenzoni, Valesiae, Carnoti, Andaegaviae inclytum Comitem, consobrinum, et Dominum Robertum illustris Caroli primogenitum, et ducem Calabriae, cognatos nostros carissimos, et ceteros alios tam magnates, quam alios ex parte eadem pax et compositio ad laudem et exaltationem divini nominis firmata extitit et completa: ita quod habemus insulam Siciliae, et rex Siciliae remanemus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Dominus Sicilia Trapani Januensium Auriae Domino Trapani Omnipotentem Christum Summi Patris Filium Ascensionem Apostolis Deo Augusti Saceam Calatabilloctam Dominum Carolum Francorum Alenzoni Valesiae Carnoti Andaegaviae Comitem Dominum Robertum Caroli Calabriae Siciliae Siciliae