Altissimus per sui misericordiam vos conservet ad sui condignum servitium, et ecclesiae suae sanctae. Datum decimotertio martii anno Domini MCCCXI.
Ivi, Tom. II, pag. 214.
LV.
Et dum dicta panormitana urbs manebat in dicta obsidione, Messanenses per eorum literas scripserunt Panormitanensibus, ut infra, in dictis eorum literis recordantes tenorem literarum Panormitanensium supra scriptarum directarum ipsis Messanensibus, tempore rebellionis factae contra Gallicos incipientium, Consurge, consurge filia Sion, per haec verba.
Nobilibus, et egregiis viris urbis panormitanae felicis civitas Messanae salutem, ac jugo servitutis abjecto, adeptum bravium defendere libertatis.
Contemplare in speculo tuae celsitudinis urbs numerosa, quia olim consurgere, arcum, et pharetram sumere, et grabatum tollere pro patriis legibus suasisti. Exalta igitur vocem tuam. Die civitatibus cunctis, intuemini quis es iste, qui ad nostras gentes ingreditur propulsandas? Quid enim Siculo jamdudum et Carolo, ut ipsum nomen nesciri licuisset? Hic est enim de illa oriundus prosapia, quae sic nostram dissipavit terram, mare concussit, onera patribus nostris imposuit juxta assertionem tuam, plusquam sub lutu, et latere ancillatis, et in tantum vires animi enervavit, quod lamentabiliter exclamasti nostram fascinatam prudentiam in gentibus, quae ebrietati deserviunt, importabili jugo subditam. An ignorat, quod gentem suam toties misit ad victimam judiciorum Dei judicia manifesta, quae ad revelandam justitiam nostri propulsati tanti gravaminis multifarie claruerunt?
| |
Domini MCCCXI Tom Messanenses Panormitanensibus Panormitanensium Messanensibus Gallicos Consurge Sion Messanae Siculo Carolo
|