Pagina (1367/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sic nos dulcitur regens, et gubernans dominio, quod non sint beatae steriles, ut scripsistis, sed quae pariunt nunc faecundae; in gloriam namque tuam de inclyto Domino rege Petro II in te nato potes merito dicere urbs praeclara; Os nunc es ex ossibus meis, et caro de carne mea; totaque Sicilia non lamentum, sed canticum istud potest promittere canticorum: Quis dedit te mihi fratrem meum in me ortum, sugentem ubera matris meae? quia nutritius est panormitanae civitatis, ut videam te foris in ea, sed coronatum, et deoscules te, et per familiaritatem benignam, et jam me nemo despiciet quasi insultans mihi de cetero alienigenam principantem. Verum quia Dei perfecta sunt opera, speramus, quod in ejus virtute agonem nostrum sic agemus viriliter, quod opus per ipsum in vobis incaeptum, et in nobis prosequtum, ac etiam prosequendum, ad quod totis viribus, et prompto libentique animo nos paramus, post tot diutinos guerrarum incursus, ac insurgentes fremitus tempestatis, victrici superante triunpho, nunc feliciter consummabit. Scriptum Messanae XXVI madii VIII indict.
      Ivi, Tom. II, pag. 218.
      LVI.
      Tenor privilegii concessi per dictum Regem Petrum cunctis civibus civitatis Cataniae, per quem fecit eos immunes dare posatas.
      «Petrus secundus Dei gratia rex Siciliae ete. Et si Reges et Principes suorum natalitia celebrantes, urbes et civitates sui regiminis immunitatibus decorant, sparguntque honores in populis, qui merentur, Nos, qui dei nutu in trono Regio presidemus, ubi desideratam prolem nobis concessit Altissimus, honores impendere, amplas immunitates, et gracias fundere sine parcitate debemus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Domino Petro II Sicilia Quis Messanae XXVI Tom Regem Petrum Cataniae Siciliae Reges Principes Regio Altissimus