Presentis itaque privilegii serie notum fieri volutum universis tam presentibus quam futuris, quod considerantes insigne beneficium, quod pridie in civitate Cataniae, intercedente gloriosa virgine Agatha, quae tutela Regni nostri est, cujus titulo eadem civitas insignitur, de manu Dei nostri suscepimus, cum illustris Reginam Helisabet consors nostra dilecta filium nobis peperit, quem nos et fideles nostri Siculi propter virilis carentiam longo tempore optabamus; volentes etiam afflictiones, labores, et damna, quae Catanenses ipsi occasione frequentis et continue hospitalitatis nostrorum curialium aliorumque Regalium in eorum hospitiis et roba, quotiens recolende memoriae dominus genitor noster Rex, et nos in eadem civitate, quasi continuatis temporibus, morabamur hactenus, et moramur, perpessi sunt, quo casu eis adversa et importabilia incomoda plurima contingebant, ut de nativitate novi domini letam assumant et notabilem suis posteris materiam gaudiorum, eosdem Catanienses ab honere suscipiendi hospites, ed dandum robam nobis, nostrisque curialibus, et quibuscumque personis aliis, cujuscumque gradus et conditionis existant, pro quacumque causa de speciali gratia et nostra certa scientia in perpetuum duximus eximendos. Qua propter ab eodem onere Catanienses ipsos exim imus, volentes, et presentis privilegii tenore descripti sub obtentu gratiae nostrae mandantes, ut nullus presentem exemptionem nostram quovis modo temptet infringere, vel eam aliquatenus contrahire. In cujus nostrae exemptionis et gratiae certitudinem, et dictorum Cataniensium cautelam, presens privilegium eis exinde fieri, et sigillo Majestatis nostrae pendenti jussimus communiri.
| |
Cataniae Agatha Regni Reginam Helisabet Siculi Catanenses Regalium Rex Catanienses Catanienses Cataniensium Majestatis
|