Pagina (1370/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Lo dicto Ludovico, scripsi ali siciliani in la forma subscritta.
      Exemplutn licterarum super tractatu pacis.
      Etsi ad evitanda exicidia, et labores iam actae et revolutae guerrae varias successiones itinerum inter reverendos Dominos predecessores nostros ejusdem regni reges illustres gloriosae memoriae, nosque ex una parte, hostesque olim nostri ex altera; nec minus ad procurandum remissionem excommunicacionis, et interdicti per Dominos summos pontifices in dicto regno nostro ad peticionem adversae partis iamdiu impositi, dicti predecessores laboraverint, nosque ipsi nullis parcentes sollicitudinibus, laboribus, et expensis, et nihilominus nunquam potuerunt optinere; novissimum agente omnium conditore, in cujus manu sunt corda regum, potestates, et regna, hostes ipsi quondam per eorum ambaxiatores, et nuncios ad nostram excellenciam, destinatos tractatum pacis inter nos, et eos componi sub certis pactis, et convencionibus petierunt. Quibus auditis, et diligenter examinatis, desiderantes finem imponere tantis malis, quae vos per tempus longissimum perplessi fideliter exstitistis, quamquam ob tractatum pacis hujusmodi, onus aliquod, quod in dictis convencionibus aperte exprimitur, in tantum quod pax ipsa firma fuerit, et ut dictorum excomunicacionis, et interdicti nostri totaliter exolvamus, nobis immineat supportandum; ferre onus ipsum propterea eligentes, annuimus eidem tractatui dictae pacis. Chisti nomine invocato, et ut vobis non lateat dictae pacis phedera, ipsa per seriem in quadam cedula interclusa presentibus vobis duximus declaranda.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Ludovico Dominos Dominos