Quapropter fidelitati vestrae praemissa omnia intimantes, ut vobis aptissime nota fiant, eidem fidelitati vestrae mandamus, quatenus treuguas iam dictas inter nos, et eosdem olim hostes, hinc scilicet ad festum Sancti Joannis Baptistae, facientes statim voce praeconiae divulgari, dictunque tractatum in forma, et modo in eisdem pactis, et convencionibus, et capitulis declaratis observantes, durante tempore supradicto, quod per eundem summum Dominum pontificem expedit tractatum hujusmodi confirmari. Et eoscumque eorumdem dudum hostium fideles subditos, et vassallos, tamquam amicos auctoritate tractatus praedicti habentes, atque tractantes, ipsosque ad partes nostras nec minus fideles, et subditos nostros, ad partes eorumdem olim hostium secure venire, et pergere, durante eodem tempore, permictatis, fidelitas vestra in omnibus, et per omnia semper salva, nullusque vestrum prefatos dudum hostium vassallos, subdictos, et devotos, infra dictus tempus, in personis, et rebus impediat, sive molestet, sicut indignacionem nostram cupitis evitare. Data Cathaniae anno domini MCCCXLVII novembri, primae indictionis.
Ivi, Tom. II, pag. 237.
LVIII.
«Lodovicus Dei gratia Rex Sicilie, vobis Juratis civitatis Catanie presentium tenore mandamus, ut, cum benedictus Deus, qui nostros patres et avos in Regno Sicilie, jam est diu regnare disposuit, nobis, qui tamquam Regi, heredi, et successori eorum ejusdem Regni coronam largitus est, ad etatem perfectam, infra scilicet quintumdecimum annum, non perduxit, ex quo dictum Regnum nostrum possumus, et debemus nostro arbitrio regere, et etiam gubernare, ipsum reducendo in statu tranquillo cum adjutorio summi Regis; velimusque propterea vos, aut duos, seu tres pro ordinando et disponendo ea que sunt necessaria circa utilem, et tranquillum statum Regni predicti coram nostram excellentiam habere presentes, statim receptis presentibus, preter alicujus more dispendium, et contradictionis alicujus persone cujuscumque status, gradus, et condictionis existat, ad ejusdem Majestatis nostre presentiam accedatis.
| |
Sancti Joannis Baptistae Dominum Cathaniae Tom Rex Sicilie Juratis Catanie Deus Regno Sicilie Regi Regni Regnum Regis Regni Majestatis
|