Pagina (1372/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nos enim vos vestrosque famulos, et etiam comitivam, veniendo de dicta civitate Catanie apud Messanam, ubi Majestas nostra feliciter residet quo ad presens, et abinde ad propria redeuntes, cum omnibus rebus vestris, ex nunc prout ex tunc, affidamus et assecuramus, et per omnes Siculos singulo et officiales, et fideles nostros presentium tenore assecuratos esse volumus, et etiam affidatos. Data Messane anno dominice Incarnationis MCCCLII. XXIII Februarii V Indictionis
      Ivi, Tom. I, pag. 615.
      LIX.
      «Sacrae Regiae Majestati Jurati civitatis Cataniae approbati fideles vestri terre osculum ante pedes. Majestati vestrae humili subjectione deferimus nobis hodie XXVI presentis mensis Februarii per Guillelmum Miliniana de Tauromenio Regiam fuisse presentatas literas continentie subsequentis, videlicet, Ludovicus etc. tenor est supra insertus, sequitur responsio videlicet. Ad quarum significata aciem mentis dirigentes, aperte cognoscimus, dignitatem Regiam, cui de jure omnis anima fidelis subicitur, non dominari, quod dolenter referimus, scd subjci hostibus, et infidelibus manifestis. Et utinam, ut non solum quintumdecimum annum, sed decimum vestra Majestas attingeret, ut fideles justitie libra discerneret, et seditiosos rebelles juxta demerita judicaret. Nam si excellentia vestra proprio arbitrio potens est gubernare regnicolas, unde hoc, quod hujus guerre principes, et seditionis auctores super cortem dignitatis Regie regnare permittitis? quod si in libertate essetis, propria virga Regia, ut opinamur, certissime destrui faceretis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Catanie Messanam Majestas Siculos Messane Incarnationis MCCCLII XIII Februarii V Indictionis Tom Regiae Majestati Jurati Cataniae Februarii Guillelmum Miliniana Tauromenio Regiam Ludovicus Regiam Majestas Regie Regia