.. Idem vero evacuatis promissionibus, ruptis vinculis, quibus tenebatur astrictus, calcato timore divino, contempta reverentia Jesu Christi, censura ecclesiastica vilipensa, ac relicto exercitu christiano exposita infidelibus Terra Sancta, devotione populi christiani abjecta, in suum et totius christianitatis opprobrium retrorsus abstractus, et illectus est ad consuetas regni delicias, objectionem corporis sui frivolis excusationibus, ut dicitur, gestiens palliare. Attendite ergo et videte, si est dolor sicut dolos sedis apostolicae matris vestrae. Ivi, pag. 1017.
(322) Sicque recurrat ad medicum, et ad Matrem Ecclesiam revertatur, per humilitatem debitam, et satifactionem congruam, salutis remedia recepturus. Ivi, pag. 972.
(323) Abat. Usperg., Chron. ivi, pag. 972.
(324) Proponens in eisdem (literis Anglorum regi transmissis) Romanam ecclesiam tanto jam avaritiae succensam incendio, et concupiscentia manifesta, quod bonis ecclesiasticis non sibi pro voto sufficientibus, imperatores, reges, et principes exhaeredare el tributarios constituere non veretur. Habeat autem de praemissis rex Anglorum ex se ipso exemplum, cujus patrem, regno scilicet Joannem, tam diu excomunicatum tenuit, quousque ipsum, et regna ejus constituit sub tributo. Habeant etiam generaliter omnes idem exemplum de comite Tholosano, et alios principes multos, quorum terras et personas tamdiu sub interdicto concludere molitur, donec illos in consimilem redigat servitutem. Simonias, exactiones diversas, et a seculis manditas, quas in ecclesiasticas personas incessanter exercent, usuras manifestas et palliatas, quibus haetenus incognitis totum mundum inficiunt, praetermitto.
| |
Jesu Christi Terra Sancta Sicque Matrem Ecclesiam Abat Chron Proponens Anglorum Romanam Anglorum Joannem Tholosano
|