Pagina (1435/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Mattheo Paris, ivi, pagina 1046-47.
      (349) Iste rex pestilentiae, a tribus Baratatoribus, ut ejus verbis utamur, scilicet Christo Jesu, Moyse et Machometo, totum mundum fuisse deceptum; et duobus eorum in gloria mortuis, ipsum Jesum in lignum suspensum manifeste proponens; insuper delucida voce affirmare, vel potius mentiri praesumpsit, quod omnes fatui sunt, qui credunt nasci de virgine Deum, qui creavit naturam et omnia, potuisse. Hanc haeresim illo errore confirmans, quod nullus nasci potuit, cujus conceptum viri et mulieris conjunctio non praecessit; et homo non debet aliud credere, nist quod potest vi et ratione naturae probare. Matth. Paris, ivi, pag. 1054.
      (350) Nec invenerunt obsessi misericordiam, petentes lacrymabiliter legatum, ut civitatibus, et substantia eorum omnimonda sibi redditis ad manum, tantum personis pro Deo parceretur; nec sunt exauditi, sibi penitus, et absolute se suamque sibi manciparent. Unde sancti viri, et religiosi regiones christianas inhabitantes, non minum admirati tam inhumanam ac cruentam ferocitatem in Ecclesiastico prelato,. cum imprecationibus multimodis execrabantur, qui tantum usus gladio materiali non est recordatus facere misericordiam. Et invasit timor, et horror corda, ne Dominus Deus exercituum effunderet indignationem suam super induratos, et ecclesia ruinam magnam pateretur; praesertim cum non curaret pars papalis preces, vel jejunia, missas et processiones, nec praeciperet universaliter humiles preces Deo fundere, et sic iram Dei flectere, in quibus solet ecclesia in tribulationibus respirare et triumphes de oppressionibus crebrius reportare.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Paris Iste Baratatoribus Christo Jesu Moyse Machometo Jesum Deum Nec Deo Ecclesiastico Dominus Deus Deo