Per rovesciare sin dai fondamenti questa infame torre di Babele confuta ancora e mette in orrore quello [502] stesso indifferentismo ch'io ho combattuto nella 7. mia lettera. Udite come ne parla negli aurei libri della Cittą di Dio, e come ne descrive a minuto le funestissime conseguenze. Non jubeantur dura, non prohibeantur impura..... Nullus ducatur ad judices, nisi qui alienae rei, domui, saluti, vel cuiquam(1114) invito fuerit importunus aut noxius: ceterum(1115) de suis, vel cum suis, vel cum quibusque volentibus faciat quisque quod libet. Abundent publica scorta vel propter omnes, quibus frui placuerit, vel propter eos maxime, qui privata habere non possunt. Extruantur amplissimae atque(1116) ornatissimae domus, opipera convivia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, die noctuque ludatur, bibatur, vomatur, diffluatur. Saltationes undique concrepent, theatra inhoneste letitiae vocibus atque omni genere sive crudelissimae sive turpissimae voluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet: quisquis eam mutare vel auferre temptaverit(1117), eum libera multitudo avertat ab auribus, evertat(1118) a sedibus, auferat(1119) a viventibus. Illi habeantur Dii veri, qui hanc adipiscendam(1120) populis procuraverint, adeptamque servaverint. Colantur, ut voluerint, ludos exposcant quales voluerint, quos cum suis vel de suis possint habere cultoribus, tantum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur.
| |
Babele Cittą Dio Dii
|