Pagina (152/388)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Accidit uno mane imperatorem intrare domum Petri: sicut saepe intrabat propter officium quod habebat notarie et etiam quia homo sollempnis erat. et videt imperator in absentia Petri cameram ipsius apertam. et intrat imperator cameram. et invenit uxorem Petri in lecto dormientem. quam imperator cooperuit, quia habebat brachia discooperta. et tunc imperator cooperuit dominam et cum frequentia recessit. Nec aliquis propter honorem domine de hoc adverteret. nihil aliud faciens. sed super coffanum domine relinquit imperator suum cyrotheca vel libenter vel ignoranter. Venit Petrus a casu et invenit cyrotheca imperatoris in lecto suo. Et cognoscens cum dolore totum dissimulat. tamen Petrus loquitur domine que de hoc multum affligitur. Notificat domina imperatori de duritia viri sui. Contra illam vadit imperator ad domum Petri. et est imperator et Petrus et domina simul. et alia familia a longe. Et Petrus videns se cum imperatore et cum domina sua vult imperatorem reprehendere cum concordantia verborum non nominato imperator nec dominam et dicit.
      Petrus de Vineis loquitur stillo materno:
      Una vigna ò piantà:
      Per travers è intrà.
      Chi la vigna m'à goastà.
      'An fait gran peccà
      Di far ains che tant mal.
      Domina loquitur concordiam verborum:
      Vigna sum, vigna saray,
      La mia vigna non falì may.
      Consolatus Petrus respondit concorditer:
      Se cossì è como è narrà,
      Plu amo la vigna che fis may.
      Et sic facta est pax inter dominam et Petrum, et tunc Petrus cantat pro gaudio metrice de XII mensibus anni et de proprietatibus eorum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Fiabe novelle e racconti popolari siciliani
Volume Secondo
di Giuseppe Pitrè
pagine 388

   





Petri Petri Petri Petrus Petrus Petri Petrus Petrus Vineis Petrus Petrum Petrus