Pagina (561/965)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      (1994)
      «Sinatus et Synorix, inter se necessitudine conjuncti, caeteris Galliae(1995) tetrarchis potentia, laude, gloria, sine controversia praestabant.(1996) Ex his Sinatus Cammam(1997) uxorem cepit; quae, non modo corporis forma, sed etiam singulari virtute primaria erat. Haec pudicitia, probitate, prudentia, atque animi magnitudine praedita, omnium animos in se miro quodam amore devinxerat.(1998) Clariorem reddidit eam Dianae, quam Galli praecipue colebant, sacerdotium, cui pro sua et majorum suorum dignitate praefuit. Inter sacrificandum enim magnifice semper ornata, omnium oculos in se convertit. Hanc Sinorix primo adamare coepit, deinde de viri necessarii sui nece cogitat, quoniam, eo salvo, voluptati suae morem geri posse diffidebat.(1999) Sinatum igitur impius, et magno caecus amore, clam ferro incautum superat.(2000) Paulo post Cammae connubium efflagitat,(2001) quae [525] viri casum forti animo tolerans, occasionem ac tempus ad vindicandam Sinorigis impietatem vehementer expetebat et prudenter expectabat.(2002) Instat Sinorix ut funebres ejus nuptiae conficiantur, honestas erroris causas (si quod summo scelere contaminatum est honestum putemus) exponit. Ejus preces initio Camma repudiat.(2003) Deinde necessarii, ut potentissimum principem in perpetuum sibi devincirent, acrius urgent, ut illius nuptiis contenta sit. Tum, quasi victa, se facturam pollicetur. Dehinc juvenem accitum familiariter excipit;(2004) et simul Dianae templum ingreditur, ut, Gallicana Dea teste, foedus et fides stabiliretur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le fonti dell'Orlando Furioso
di Pio Rajna
pagine 965

   





Synorix Galliae Sinatus Cammam Clariorem Dianae Galli Sinorix Sinatum Paulo Cammae Sinorigis Instat Sinorix Camma Deinde Dianae Gallicana Dea