Pagina (48/165)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      His et tu Marine, acri tuo ingenio singularique [42] doctrina ac summa modestia merito annumeraris, qui publicis assidue negociis deditus, numquam tamen a scribendo et componendo cessas quod sit lectu dignissimum. Vidi ego superioribus diebus in tua librorum omnis generis refertissima bibliotheca, quos de Magistratibus venetis, de Vitis principum quicumque ab urbe condita, ad haec usque tempora extiterunt, ingeniose eruditeque scripsisti libros, nec non, quos de Bello Gallico jam multos menses absolutos, et latine et vulgari lingua promis, ut a doctis pariter et indoctis legantur»(89).
     
      E il padre Jacobo Filippo Foresti da Bergamo:
     
      «Marinus Sanutus optimi patritii veneti Leonardi filius vir non solum litterarum multarum apprime eruditissimus, sed et in administranda republica admirabilis: per hoc tempus in dicendi facultate atque in quocumque genere doctrinarum clarus habetur. Qui cum sit acri ingenio vir ac singulari doctrina insignitus, licet assidue publicis negotiis sit deditus, nunquam tamen a scribendo et componendo tractatus desistere videtur: nam cum sit summa modestia praeditus, nihil tanti facit, quam librorum suppelectilem habere perpulchram; et cum sit propter ipsius eminentem doctrinam inter viros doctrinis excellentes merito annumerandus: etiam illius opusculorum tituli hic ex more sunt annotandi. Scripsit itaque hic preclarissimus patritius ingeniose et erudite primo de Magistratibus venetis librum I, — de Vitis principum venetorum omnium usque ad haec tempora librum I. — item de Bello Gallico quosdam libros, quos latine vulgariterque conscripsit: ut a doctis pariterque et indoctis legerentur, et alia quaedam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1898 pagine 165

   





Marine Magistratibus Vitis Bello Gallico Jacobo Filippo Foresti Bergamo Sanutus Leonardi Magistratibus Vitis Bello Gallico