Pagina (26/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Nuper vero, intercedentibus magnis vinculis foederis et affinitatis contractae inter ipsam caesaream majestatem et serenissimos regem et reginam Castellae etc. etc., cum ipsa caesarea majestas, tam ab eis quam a sanctissimo nostro papa Alexandro et aliis confoederatis exhortata et requisite fuerit ipsum regem Angliae in praedictam ligam seu confoederationem acceptare, sua caesarea majestas in eo consentit, et Aegidium servitorem suum cum instructionibus ad ipsum regem Angliae misit, qui rex, per ipsum Grimundum scutiferum curiae suae responsum remisit caesareae majestati, dicentem quod nondum, visis articulis ipsius ligae seu confoederationis, serenissimus [23] rex suus de ipsa liga acceptanda deliberare non potest, et quod, facta pace inter regem Franciae et illustrissimos duces Venetiarum ac Mediolani, talem ligam ruptam et dissolutam esse putetur.
     
      Super quibus respondetur, quod caesarea majestas celeriter mittet instructiones de his rebus oratoribus suis et illustrissimi domini archiducis filii sui qui sunt in Anglia, ut plene de his informentur et certiorem reddant ipsum regem Angliae. Et quoad primum dubium, dabitur etiam ipsi Grimundo copia ipsorum articulorum ligae prout inter ipsum sanctissimum dominum nostrum papam et serenissimos romanorum et Hispaniae reges et illustrissimos Venetiarum et Mediolani duces conclusa res fuit, ut, his visis, dominum suum rex Angliae deliberare possit.
     
      Et si placuerit majestati regis Angliae in ipsa liga comprehendi, tunc fient litterae sigillatae inter ipsum et alios confoederatos hinc inde, prout inter alios dominos confoederatos factum est.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Castellae Alexandro Angliae Aegidium Angliae Grimundum Franciae Venetiarum Mediolani Anglia Angliae Grimundo Hispaniae Venetiarum Mediolani Angliae Angliae