Pagina (27/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      Et quoad secundum, dicitur pro certo quod illustrissimum dominium Venetiarum nullam pacem cum rege Franciae fecit, quin immo semper declaravit se firmiter et inconcusse in ipsa liga velle permanere.
     
      Et illustrissimus dux Mediolani, in tractatu pacis cum rege Franciae, expressum articulum habet quod in hac liga omnino permanet ac perseverat; et haec est ipsa veritas, quicquid ab aliis in contrarium dictum sit.
     
      Quapropter, placeat ipsi serenissimo regi Angliae, quamcitius fieri poterit, ipsum serenissimum regem certiorem facere quod in hoc negotio facere intendat, ut id sua majestas caeteris confoederatis, per eorum oratores qui apud suam majestatem (sunt) valeat significare.
     
     
      Leonelli de Cheregatis decretorum doctoris, episcopi concordiensis,
      sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentia papae VI.
      referendarii domestici et oratoris, cum plena potestate legati de latere,
      propositio habita Augustae provincia Moguntinae,
      coram serenissimo Maximiliano rege romanorum,
      die decima Januarii MCCCCLXXXXVI.
     
      Non sine divino nomine, Maximiliane Caesar Auguste, romanorum respublica in eam amplitudinem brevi tempore crevit ut universo pene orbi terrarum dominaretur, et sub unius denique imperatoris moderatione constituta non mediocrem et potentatus [24] et majestatis consequeretur accessionem: voluit namque Salvator noster romano florente imperio, Caesar, humanari, ut sponsa sua sacrosancta romana et universalis Ecclesia, quam suo preciosissimo sanguine fundavit, ubique terrarum christianae religionis vires propagaret.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Venetiarum Franciae Mediolani Franciae Angliae Cheregatis Christo Alexandri Augustae Moguntinae Maximiliano Januarii MCCCCLXXXXVI Maximiliane Caesar Auguste Salvator Caesar Ecclesia