Pagina (30/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Audisti, Maximiliane Caesar, quantis, anno superiore, terra marique bellicis apparatibus rex gallorum in Italiam irruperit, et Italis, partim juvantibus, partim permittentibus, partim se ultro dedentibus, partim vero semetipsos deferentibus, maximum sibi in ea dominatum pepererit. Quam primum hos motus sensit summus pontifex Alexander, inauditam christianae reipublicae imminentem cladem reformidans, per litteras et nuntios, piissimi sapientissimique pastoris officio fungens, apud eundem regem opportuno tempore diligentissime egit ut, terminis suis contentus, aliena non invaderet, nec, crassantibus in religionem nostram infidelibus, christianam fraternitatem violaret atque contereret. Si quid vero juris neapolitano in regno, sicut praetendebat, sibi competere putaret, justicia, non armis, de ipso experiretur, seque eiusdem regni supremum dominum, huius disceptationis judicem obtulit. Spretis ille tam sanctis summi patris monitis, conatus suos prosequi non destitit; quod ubi accepit pontifex Alexander, Franciscum Picolominum sancti Eustachii diaconum cardinalem senensem, virum sane et eruditione et rerum usu ac religiosis moribus ubique terrarum probatissimum, de latere suo legatum magnas illi pacis et in turcas belli, quod ipse velut belli in christianos primo gerendi titulum praeferebat, conditiones ad eum propositurum destinavit. Contempta quoque rex gallus tanti viri legatione, eoque se adire prohibito, quod et apud barbaros improbatur, sacri romani imperii et tuam, Caesar, ditionem non lacessitus invasit, Pisarum namque civitate, quam predecessores tui romanorum imperatores, qui res italicas curaverunt, obsequentissimam semper habuerunt, portuque Liburno ac Sarzana [26] cum arce sua et Petrasanta oppidis insignibus, nonnullisque aliis castellis occupatis, extortis a lucensibus et florentinis militum stipendiis, Florentiam velut triumphans cum exercitu armatus ingressus, datis florentino populo quas voluit conditionibus, inde abiens senenses imperata facere coegit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Maximiliane Caesar Italiam Italis Alexander Alexander Franciscum Picolominum Eustachii Caesar Pisarum Liburno Sarzana Petrasanta Florentiam