Pagina (31/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Hi sunt omnes populi tui, Maximiliane Caesar, tuae urbes, tua oppida, quibus ille velut legitimus dominus imperavit, violatis sacri romani imperii juribus. Mox beati Petri apostolorum principis patrimonium maximis cum diversarum nationum copiis minabundus aggreditur. Recipiebatur pacifice cum legionibus suis in urbes et oppida velut proprius princeps; cunctaque illis et publica et privata patebant, nec quicquam desiderare poterant quod non illis e vestigio praesto esset: ubicumque tamen ingrediebantur, captae a ferocissimis hostibus urbis lugubre spectaculum reddebant. Quis est, bone Deus! tanta eloquentia, tanto dicendi usu praeditus, qui spolia, rapinas, caedes, stupra, atrocissimasque injurias sanctae romanae Ecclesiae subditis a gallis illatas referre queat? Multis vero eiusdem patrimonii oppidis et arcibus occupatis, appropinquante ad urbem rege cum copiis armatis bellicisque tormentis, misit iterum pontifex ad eum legatos de pace acturos, inter quos cum me quoque destinaverit, eas illi, tam honorificas, tamque utiles pacis conditiones proposui, ut nequaquam recusari debuerint. Non fuimus tamen, ut christiana religio cuius causa agebamus merebatur, exauditi, adortusque est rex, qui christianissimi vocabulo gloriabatur, almam urbem, sacro beatorum apostolorum Petri et Pauli sanguine dedicatam, pluries vi capere. Quod animadvertens pius pontifex, ut graviora pericula evitaret, coactus est illum cum ingenti variarum gentium exercitu in urbem summa annonae penuria laborantem recipere, data tamen per eum prius fide publica, quod nulla in re almam urbem, summum pontificem, sacrum romanorum cardinalium collegium, curiales et populum romanum offenderet, et nihil penitus a summo pontifice peteret.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Maximiliane Caesar Petri Deus Ecclesiae Petri Pauli