Pagina (32/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Castra tamen in urbe posita sunt; non a sanctissimis Dei templis, non a religiosis monachorum coenobiis, non a sacerdotum, non a privatorum injuria temperatum, per mensem quo almam urbem oppressit. Quotidie caedes, quotidie rapinae, quotidie populationes domorum, effractiones et saevissime violentiae perpetrabantur; non sexui, non aetati parcebatur. Quis teterrimae illius noctis furibundum impetum referat, quo compulsus est pontifex in Hadriani molem confugere ne in scederatas quaerentium ejus manus incideret? Quis exprimat [27] facinorosas de expugnanda mole, de summo pontifice capiendo, de Dei Ecclesia et eius inconsutili tunica scindenda machinationes? Quas ut evaderet sapientissimus antistes, extorquenti contra promissam fidem gallorum regi, Zinzimum sultanum turcarum tyranni germanum, nunc incomparabili jactura in manibus ejus extinctum, sed diu antea, ut debebat, apud apostolicam sedem in tutissimum Italiae ac totius christianae religionis praesidium asservatum, duasque munitissimas arces tradidit, multaque alia grandia difficillimaque promisit, quae nemo sanae mentis a libera voluntate profecta esse judicaret. Discedens tandem ab urbe, nonnulla Campaniae oppida ad romanam ecclesiam spectantia expugnavit, et quibus voluit, sicut multa alia ad supremam romani pontificis jurisdictionem pertinentia, datis etiam prius in ipsa urbe super huiusmodi donationibus regiis diplomatibus, condonavit. Invasit deinde, contra summorum pontificum interdicta, quae quotannis in sacro die coenae Domini promulgantur, regnum neapolitanum ad romanam ecclesiam pertinens, et contemptis ecclesiasticis censuris, violenter occupavit; propositoque sibi, ex tanto rerum successu, totius Italiae imperio, non multo post inde movens cogitavit in reditu, nemine sibi resistere audente, universa sibi facile subjicere, expeditionis in turcas, quam cunctorum auribus inculcaverat, oblitus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Hadriani Dei Ecclesia Zinzimum Italiae Campaniae Domini Italiae