Nam et tocius Hetruriae, et Genuae, ac Bononiae, Mediolanensiumque dominatum sibi nulla vi pollicebatur, tentavitque, miris modis, efficere ut pontifex ipsum in Urbe opperiretur; sed, calamitates oppidorum Ecclesiae per quae rex iter faciebat audiens, et praeteritorum memor, sapientissimaque celsitudinis tuae consilia magnifaciens, abiit una con(2) sacro reverendissimorum cardinalium collegio in montana cum festinatione, ut in monte salvum se faceret. Coeperuntque tunc primum astuta gallorum machinamenta perfungi. Quamvis autem, jussu pontificis, omnia illis ulterius progredientibus oppida aperirentur, omniaque necessaria ministrarentur, miserandam nihilominus agrorum et oppidorum continuarunt vastitatem, sequutaque est infanda illa civitatis tuscanensis dopopulatio, quae, non minus crudelis et efferata quam Montisfortini et Montis Sancti Johannis oppidorum ab illis vi captorum, et Cajetae postea ab ipsis penitus desolatae habita est, cum truculentissimis senum et parvulorum ac foeminarum jugulationibus. Etiam ipsa Dei templa foedarunt, a quibus barbari quoque solent abstinere. Transiens inde in Tusciam, licet Senis, pulso praesidio italico, gallorum, allemanorumque praesidium imposuerit, Genuae subjugationem [28] terra marique tentaverit, Pontremolum incenderit, Novariam occupaverit, in omnibus his romanum imperium eorundem locorum supremum dominum magnopere offendens, inventis tamen qui ei viriliter repugnarent, magnae illae cogitationes evanuerunt. Abiit nunc iratus in Galliam, relicta non parva equitum peditumque apud Astam manu, et per arcem hostiensem, quam nunc occupat, prohibet in urbem commeatus inferri; paratque Genuae ingentium navium munitissimam classem, ut suis neapolitano in regno laborantibus suppetias mittat; congregat, ut ferunt, in Galliis validissimum exercitum, ut vere novo redeat in Italiam potentior quam antea, et pristinas cogitationes exequatur.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Hetruriae Genuae Bononiae Mediolanensiumque Urbe Ecclesiae Montisfortini Montis Sancti Johannis Cajetae Tusciam Senis Genuae Pontremolum Novariam Galliam Astam Genuae Galliis Italiam
|