Timet summus pontifex, Maximiliane Caesar, christiani sanguinis effusionem; reformidat Italiae vastitatem; considerat potentissimum turcarum tyrannum atrocissimum christianorum comunem hostem tantam contra nos rei bene gerendae occasionem non praetermissurum; sed in sublimitate tua, et in hac inclita natione suam omnem, status sui et apostolicae sedis, ac tocius Italiae universaeque reipublicae christianae servandae spem fiduciamque locavit. Vestrum est enim sacrosanctam romanam Ecclesiam, vestrum est Italiam, vestrum est romanum imperium, vestrum est catholicam fidem protegere atque tutari. Ad vos igitur me summus pontifex orandos exhortandosque destinavit, ut in tanta comunis periculi necessitate, beatitudini ejus sicut sperat, deesse nolitis. Quae super omnia vehementer exoptat ut rex gallorum, revocatis exercitibus et classibus suis, regnum neapolitanum antiquo possessori et a summo pontifice supremo eius domino titulum habenti Ferdinando regi pacatum relinquat, ac totam Italiam vexationibus eius liberam dimittat; et celsitudini tuae illustrissimoque filio tuo caeterisque confoederatis ablata restituat, ut tandem, vera securaque pace confecta, sancta et necessaria in turcas generalis christianorum expeditio ordinari et exequutioni mandari queat. In quam summus pontifex Alexander, non solum omnes suas et sanctae apostolicae sedis facultates se expositurum, ac decimas et alia subsidia impositurum quae in huiusmodi expeditionibus a praedecessoribus suis imponi consueverunt, verum etiam, una cum majestate tua et aliis catholicis principibus, se profecturum alacriter pollicetur, prout alias saepenumero obtulit.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Maximiliane Caesar Italiae Italiae Ecclesiam Italiam Ferdinando Italiam Alexander
|